Esdrae Liber Primus*

Caput 3: Versus 11

Et concinebant in hymnis.In organis, scilicet quae ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcae principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regemI Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.
(* Traductions européennes)